Talált 22 Eredmények: Quaerite
Quia haec dicit Dominus domui Israel: “Quaerite me et vivetis; (Prophetia Amos 5, 4)
Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. (Prophetia Amos 5, 6)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 3)
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 7)
Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 9)
Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 12)
Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; (Epistula ad Colossenses 3, 1)