Talált 2304 Eredmények: Quia
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “Est” et “Non”! (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis. (Epistula II ad Corinthios 1, 24)
Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)
nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis; (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)
Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto. (Epistula II ad Corinthios 10, 11)
Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)