Talált 765 Eredmények: Quid
Dixerunt ergo ei: “Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
“Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
Dicebant autem multi ex ipsis: “Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 20)
Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)