Talált 270 Eredmények: Quomodo

  • Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me. (Liber I Samuelis 24, 19)

  • Et ait mulier ad eum: “Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar?”. (Liber I Samuelis 28, 9)

  • Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum? (Liber I Samuelis 29, 4)

  • “Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! (Liber II Samuelis 1, 19)

  • Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. (Liber II Samuelis 1, 25)

  • Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica!”. (Liber II Samuelis 1, 27)

  • Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)

  • Et extimuit David Dominum in die illa dicens: “Quomodo ingredietur ad me arca Domini?”. (Liber II Samuelis 6, 9)

  • et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; (Liber II Samuelis 11, 7)

  • Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: “Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: “Mortuus est puer”? Peius patrabit!”. (Liber II Samuelis 12, 18)

  • Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio. (Liber II Samuelis 19, 4)

  • Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David”. (Liber I Regum 1, 37)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina