Talált 1043 Eredmények: Quoniam
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)
Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)
Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. (Epistula ad Galatas 5, 3)
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)
quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)
redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. (Epistula ad Ephesios 5, 23)