Talált 360 Eredmények: Respondit

  • Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”. (Liber II Regum 8, 14)

  • Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “Estne pax, Iehu?”. At ille respondit: “Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!”. (Liber II Regum 9, 22)

  • Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: “Attulerunt capita filiorum regis”. Qui respondit: “Ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane”. (Liber II Regum 10, 8)

  • Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. (Liber II Regum 18, 36)

  • At ille respondit: “Quid viderunt in domo tua?”. Ait Ezechias: “Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non monstraverim eis in thesauris meis”. (Liber II Regum 20, 15)

  • et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: (Liber II Regum 22, 15)

  • Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)

  • Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Cui respondit Michaeas: “Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar!”. (Liber II Paralipomenon 18, 13)

  • Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”. (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. (Liber II Paralipomenon 18, 21)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: “Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel?”. Et respondit ei homo Dei: “Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura”. (Liber II Paralipomenon 25, 9)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina