Talált 87 Eredmények: Rursum
Ait illi Iesus: “Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant”. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
Clamaverunt ergo rursum dicentes: “Non hunc sed Barabbam!”. Erat autem Barabbas latro. (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. (Actus Apostolorum 11, 10)
Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim; (Actus Apostolorum 27, 28)
Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. (Epistula ad Galatas 5, 3)
Cui enim dixit aliquando angelorum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te” et rursum: “Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium”? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
et in isto rursum: “Non introibunt in requiem meam”. (Epistula ad Hebraeos 4, 5)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)