Talált 189 Eredmények: Sacerdos

  • Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos; (Liber I Regum 4, 2)

  • Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; (Liber I Regum 4, 5)

  • Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. (Liber II Regum 11, 9)

  • Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”. (Liber II Regum 11, 15)

  • Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada sacerdos. (Liber II Regum 12, 3)

  • Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco. (Liber II Regum 16, 11)

  • Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz. (Liber II Regum 16, 16)

  • Narravitque Saphan scriba regi dicens: “Librum dedit mihi Helcias sacerdos”. Quem cum legisset Saphan coram rege, (Liber II Regum 22, 10)

  • Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad eam, (Liber II Regum 22, 14)

  • Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. (Liber II Regum 23, 24)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina