Talált 86 Eredmények: Sancta

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • et in medio populi sui exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 3)

  • Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata; (Liber Ecclesiasticus 26, 19)

  • Stola sancta auro et hyacintho et purpura, opus textile rationale iudicii et cingulum, (Liber Ecclesiasticus 45, 12)

  • Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)

  • De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos; inclina, Domine, aurem tuam et audi. (Liber Baruch 2, 16)

  • Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”. (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes suas, quas fecerunt. (Prophetia Ezechielis 44, 13)

  • Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina