Talált 231 Eredmények: Sapientia Salomonis

  • Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 5, 5)

  • Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. (Liber I Regum 5, 7)

  • Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; (Liber I Regum 5, 10)

  • Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius. (Liber I Regum 5, 14)

  • Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum”. (Liber I Regum 5, 21)

  • dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum. (Liber I Regum 5, 32)

  • Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. (Liber I Regum 6, 1)

  • filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. (Liber I Regum 7, 14)

  • Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)

  • Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)

  • Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)

  • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina