Talált 559 Eredmények: Secunda Venit

  • Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)

  • quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)

  • longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 14)

  • Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda”. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)

  • Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni”. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina