Talált 15 Eredmények: Siccitas orationis

  • ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel”. (Liber Iudicum 6, 37)

  • Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)

  • Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)

  • Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt. (Liber Iob 24, 19)

  • Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)

  • Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)

  • “Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; (Liber I Maccabaeorum 7, 37)

  • Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur; (Liber Ecclesiasticus 3, 6)

  • Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)

  • adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis”. (Liber Isaiae 56, 7)

  • Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. (Liber Ieremiae 50, 38)

  • et dicit eis: “Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 13)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina