Talált 161 Eredmények: Spiritum
Quoniam dicebant: “Spiritum immundum habet”. (Evangelium secundum Marcum 3, 30)
Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Et respondit ei unus de turba: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; (Evangelium secundum Marcum 9, 17)
Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: (Evangelium secundum Lucam 4, 33)
Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. (Evangelium secundum Lucam 9, 42)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. (Evangelium secundum Lucam 24, 37)
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)