Talált 211 Eredmények: Sumus
Responderunt ei: “Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)
Vos facitis opera patris vestri”. Dixerunt itaque ei: “Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
Et maledixerunt ei et dixerunt: “Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “Numquid et nos caeci sumus?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
Ego et Pater unum sumus”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 30)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi”. (Actus Apostolorum 5, 32)
Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)
Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)