Talált 387 Eredmények: Tempore

  • Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; (Evangelium secundum Marcum 12, 2)

  • Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo”. (Evangelium secundum Lucam 1, 20)

  • Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)

  • Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)

  • Et dixit Dominus: “Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (Evangelium secundum Lucam 12, 42)

  • Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)

  • et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam”. (Evangelium secundum Lucam 18, 30)

  • Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 10)

  • Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)

  • Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)

  • Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)

  • Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina