Talált 387 Eredmények: Tempore

  • Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. (Liber Deuteronomii 1, 16)

  • Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis. (Liber Deuteronomii 1, 18)

  • Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis. (Liber Deuteronomii 1, 46)

  • Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem, (Liber Deuteronomii 2, 34)

  • Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 4)

  • Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad. (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti, (Liber Deuteronomii 3, 18)

  • Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens: (Liber Deuteronomii 3, 23)

  • die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. (Liber Deuteronomii 4, 10)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina