Talált 1278 Eredmények: Terra sancta

  • Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7, 36)

  • dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • “Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae? (Actus Apostolorum 7, 49)

  • In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius”. (Actus Apostolorum 8, 33)

  • Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)

  • Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)

  • et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)

  • Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)

  • Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami. (Epistula ad Romanos 11, 16)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina