Talált 63 Eredmények: Tulerunt
Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt; (Liber Ieremiae 52, 18)
ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)
Abietibus de Sanir exstruxerunt tibi omnia tabulata; cedrum de libano tulerunt, ut facerent tibi malum; (Prophetia Ezechielis 27, 5)
tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me”. (Prophetia Danielis 13, 43)
Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo. (Prophetia Ionae 1, 15)
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 37)
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. (Evangelium secundum Marcum 6, 29)
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et dicit eis: “Haurite nunc et ferte architriclino”. Illi autem tulerunt. (Evangelium secundum Ioannem 2, 8)
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 59)