Talált 183 Eredmények: Vestrum
ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
Et ad illos dixit: “Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?”. (Evangelium secundum Lucam 14, 5)
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? (Evangelium secundum Lucam 16, 12)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)
Dicit ergo eis Iesus: “Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 6)
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”; (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)