Talált 960 Eredmények: Victoria David

  • et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum. (Prophetia Zachariae 12, 10)

  • et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia. (Prophetia Zachariae 13, 1)

  • Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)

  • Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)

  • Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)

  • Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)

  • At ille dixit eis: “Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)

  • Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)

  • Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)

  • Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina