Talált 107 Eredmények: Viderunt

  • plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 10, 21)

  • Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium, (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)

  • et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt; (Liber Deuteronomii 21, 7)

  • tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; (Liber Deuteronomii 29, 2)

  • Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)

  • viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: “Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam”. (Liber Iudicum 1, 24)

  • Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)

  • Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent. (Liber I Samuelis 6, 13)

  • Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa. (Liber I Samuelis 6, 16)

  • Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina