Talált 527 Eredmények: Viri

  • Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. (Evangelium secundum Lucam 24, 4)

  • qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 13)

  • Dixit Iesus: “Facite homines discumbere”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)

  • Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, (Actus Apostolorum 1, 10)

  • qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)

  • “Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, (Actus Apostolorum 1, 16)

  • Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; (Actus Apostolorum 2, 5)

  • Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)

  • Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; (Actus Apostolorum 2, 29)

  • His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “Quid faciemus, viri fratres?”. (Actus Apostolorum 2, 37)

  • Videns autem Petrus respondit ad populum: “Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina