Talált 31 Eredmények: Vivo

  • Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)

  • Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)

  • scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)

  • vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)

  • Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, (Epistula ad Hebraeos 3, 12)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina