Talált 172 Eredmények: aeternam vitam spem

  • Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem. (Liber Isaiae 4, 3)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: “Vanum est!”. Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti. (Liber Isaiae 57, 10)

  • Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)

  • et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur”. (Liber Ieremiae 23, 40)

  • Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)

  • SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam et iecerunt lapides super me. (Lamentationes 3, 53)

  • RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam. (Lamentationes 3, 58)

  • Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. (Liber Baruch 4, 1)

  • qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina