Talált 80 Eredmények: angustia desperatio spem miseriae calamitatis desperatio spem miseriae calamitatis desperatio spem miseriae
Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. (Liber Ieremiae 19, 9)
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)
Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. (Liber Ieremiae 49, 24)
Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. (Liber Ieremiae 50, 43)
Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. (Prophetia Ezechielis 7, 25)
Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)
Et non respicies diem fratris tui, diem calamitatis eius; et non laetaberis super filios Iudae in die perditionis eorum; et non magnificabis os tuum in die angustiae. (Prophetia Abdiae 1, 12)
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, (Actus Apostolorum 26, 6)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; (Epistula ad Romanos 2, 9)
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)