Talált 55 Eredmények: beatus

  • quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6, 15)

  • Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)

  • Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)

  • Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 6)

  • Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius”. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina