Talált 366 Eredmények: bene Bersabee foedus octavum pactum festum
Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius, (Liber Iudicum 9, 16)
Egressi sunt itaque omnes fi lii Israel et pariter congrega ti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 20, 1)
Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)
Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)
Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee. (Liber I Samuelis 8, 2)
Et respondit ad eos Naas Ammonites: “In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel”. (Liber I Samuelis 11, 2)
Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”. (Liber I Samuelis 16, 17)
Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)
Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. (Liber I Samuelis 20, 7)
Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me”. (Liber I Samuelis 20, 8)
Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “Requirat Dominus de manu inimicorum David!”. (Liber I Samuelis 20, 16)