Talált 170 Eredmények: benedictionem Isaac

  • Dixitque iterum Deus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)

  • Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; (Liber Exodus 3, 16)

  • “Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. (Liber Exodus 4, 5)

  • qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. (Liber Exodus 6, 3)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus”. (Liber Exodus 6, 8)

  • Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. (Liber Exodus 32, 13)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen: “Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. (Liber Exodus 33, 1)

  • Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, (Liber Leviticus 25, 21)

  • Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, (Liber Leviticus 26, 42)

  • Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. (Liber Numeri 23, 20)

  • "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me, (Liber Numeri 32, 11)

  • En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina