Talált 93 Eredmények: boves

  • et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)

  • et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et ventilabro. (Liber Isaiae 30, 24)

  • et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua: fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, det illud”. (Prophetia Danielis 4, 29)

  • Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. (Prophetia Danielis 4, 30)

  • et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)

  • Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: “Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant; (Prophetia Ionae 3, 7)

  • Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; (Evangelium secundum Ioannem 2, 14)

  • et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina