Talált 174 Eredmények: castra

  • Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)

  • Cui respondit Dominus: “Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur”. (Liber Numeri 12, 14)

  • Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12, 15)

  • Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Numeri 14, 25)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra”. (Liber Numeri 15, 35)

  • Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius; (Liber Numeri 19, 3)

  • Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 7)

  • Colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis. (Liber Numeri 19, 9)

  • Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, (Liber Numeri 20, 22)

  • tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit; (Liber Numeri 31, 10)

  • et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 31, 12)

  • Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra. (Liber Numeri 31, 13)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina