Talált 5 Eredmények: cera
Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis, petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent. Illis autem, qui timent te, propitius adhuc eris. (Liber Iudith 16, 15)
Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)
Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 68, 3)
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. (Liber Psalmorum 97, 5)
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. (Prophetia Michaeae 1, 4)