Talált 25 Eredmények: debitum remissionem

  • Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. (Liber Leviticus 25, 10)

  • Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. (Liber Esther 2, 18)

  • Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)

  • et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 8)

  • Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum. (Liber Sapientiae 15, 8)

  • Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)

  • Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)

  • Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)

  • Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)

  • Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)

  • hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)

  • fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina