Talált 83 Eredmények: dederunt

  • Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)

  • Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit. (Liber Genesis 19, 35)

  • Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)

  • Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus”. (Liber Exodus 32, 24)

  • Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum (Liber Exodus 35, 25)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)

  • Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan, quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum Israel, (Liber Iosue 14, 1)

  • Cumque complessent terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui, (Liber Iosue 19, 49)

  • De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, (Liber Iosue 21, 9)

  • Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 13)

  • Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. (Liber Iosue 21, 27)

  • Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo. (Liber Iudicum 14, 11)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina