Talált 1501 Eredmények: dei
Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 1, 26)
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)
Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. (Liber Deuteronomii 4, 13)
Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; (Liber Deuteronomii 4, 23)
num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? (Liber Deuteronomii 4, 33)
Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)
Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)
Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. (Liber Deuteronomii 5, 25)
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? (Liber Deuteronomii 5, 26)
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. (Liber Deuteronomii 6, 15)
Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; (Liber Deuteronomii 6, 17)