Talált 12 Eredmények: dilecti
Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos. (Liber Psalmorum 60, 7)
Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et exaudi me. (Liber Psalmorum 108, 7)
Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. (Canticum Canticorum 2, 8)
Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, (Epistula ad Colossenses 3, 12)
scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 4)
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)
Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; (Epistula Iacobi 1, 19)
Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate; (Epistula II Petri 3, 17)
Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati: (Epistula Iudae 1, 1)