Talált 139 Eredmények: discretionem experientia bonitas benignitate gratiam respectu

  • Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; (Epistula ad Romanos 12, 6)

  • Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, (Epistula ad Romanos 15, 15)

  • Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)

  • Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; (Epistula I ad Corinthios 16, 3)

  • Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 15)

  • Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)

  • Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, (Epistula II ad Corinthios 8, 1)

  • cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)

  • ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. (Epistula II ad Corinthios 8, 6)

  • scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina