Talált 298 Eredmények: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem

  • Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; (Epistula II ad Corinthios 8, 2)

  • Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. (Epistula II ad Corinthios 9, 10)

  • Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)

  • non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)

  • quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)

  • Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)

  • in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, (Epistula ad Ephesios 1, 7)

  • ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)

  • Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)

  • ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina