Talált 962 Eredmények: domum Saul

  • Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)

  • Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)

  • Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 23)

  • et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 33)

  • et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 40)

  • Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 56)

  • Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. (Evangelium secundum Lucam 4, 38)

  • Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)

  • Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)

  • Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 4)

  • similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina