Talált 2107 Eredmények: duodecim exploratores promiserat terra Moses et Iosue Chanaan et exploratores et Caleb filiorum Israhel desertum Hebrew

  • Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum (Liber Genesis 10, 15)

  • Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)

  • De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. (Liber Genesis 10, 21)

  • Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. (Liber Genesis 10, 25)

  • Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem. (Liber Genesis 11, 1)

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. (Liber Genesis 11, 28)

  • Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11, 31)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12, 5)

  • Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina