Talált 559 Eredmények: eas

  • Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis. (Liber Isaiae 50, 6)

  • Ego, ego ipse consolator vester. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? (Liber Isaiae 51, 12)

  • Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt. (Liber Isaiae 58, 2)

  • Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)

  • Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum. (Liber Isaiae 65, 21)

  • Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo”, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)

  • Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)

  • Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”. (Liber Ieremiae 9, 16)

  • Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)

  • Et domum convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas. (Liber Ieremiae 16, 8)

  • Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens”. (Liber Ieremiae 17, 11)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina