Talált 2979 Eredmények: end

  • Dicendo “novum” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)

  • superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula. (Epistula ad Hebraeos 9, 5)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (Epistula ad Hebraeos 10, 31)

  • Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; (Epistula ad Hebraeos 11, 15)

  • ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua. (Epistula ad Hebraeos 12, 16)

  • Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)

  • Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; (Epistula Iacobi 1, 19)

  • et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “Tu sede hic bene”, pauperi autem dicatis: “Tu sta illic aut sede sub scabello meo”; (Epistula Iacobi 2, 3)

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina