Talált 295 Eredmények: erunt

  • Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta. (Prophetia Ezechielis 48, 17)

  • Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)

  • Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit (Prophetia Danielis 7, 24)

  • Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)

  • Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)

  • Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. (Prophetia Osee 12, 12)

  • Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. (Prophetia Osee 13, 3)

  • Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium. (Prophetia Amos 8, 3)

  • Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt et erunt quasi non fuerint. (Prophetia Abdiae 1, 16)

  • Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)

  • Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. (Prophetia Michaeae 5, 6)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina