Talált 246 Eredmények: et generationes Ioseph
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)
Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)
Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum”. (Liber Exodus 13, 19)
Dixit autem Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"”. (Liber Exodus 16, 32)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)
holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 8)
Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 31)
“Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in generationes vestras (Liber Leviticus 10, 9)
Filiorum autem Ioseph: de Ephraim Elisama filius Ammiud; de Manasse Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 1, 10)
De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)