Talált 3938 Eredmények: fac

  • Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? (Epistula Iacobi 2, 4)

  • Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)

  • Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi. (Epistula Iacobi 2, 12)

  • dicat autem aliquis de vobis illis: “Ite in pace, calefacimini et saturamini”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)

  • Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt! (Epistula Iacobi 2, 19)

  • In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt; (Epistula Iacobi 3, 9)

  • Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)

  • fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)

  • Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina