Talált 40 Eredmények: fiet

  • Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”. (Prophetia Ezechielis 20, 32)

  • Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 12)

  • Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei. (Prophetia Ezechielis 21, 32)

  • Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributio tua convertetur in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)

  • Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)

  • Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)

  • erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)

  • “Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)

  • Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)

  • erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)

  • Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”. (Evangelium secundum Lucam 1, 34)

  • quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?”. (Evangelium secundum Lucam 23, 31)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina