Talált 205 Eredmények: fit

  • Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis”. Et ascendit. (Liber Thobis 12, 20)

  • Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei. (Liber Thobis 12, 22)

  • Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis (Liber Thobis 13, 3)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 8)

  • Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 10)

  • quia in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo. (Liber Thobis 13, 16)

  • Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei. (Liber Thobis 14, 2)

  • Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus; (Liber Iudith 7, 11)

  • Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei”. (Liber Iudith 11, 4)

  • Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur. (Liber Iob 11, 12)

  • quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: (Liber Iob 15, 18)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina