Talált 50 Eredmények: furore

  • Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit”. (Liber Ieremiae 15, 14)

  • Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi (Liber Ieremiae 21, 5)

  • “Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter. (Liber Ieremiae 32, 37)

  • venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum. (Liber Ieremiae 33, 5)

  • ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. (Lamentationes 2, 1)

  • BETH. Praecipitavit Dominus nec pepercit omnia pascua Iacob; destruxit in furore suo munitiones filiae Iudae; deiecit in terram, polluit regnum et principes eius. (Lamentationes 2, 2)

  • SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos; occidisti nec pepercisti. (Lamentationes 3, 43)

  • THAU. Persequeris in furore et conteres eos sub caelis tuis, Domine. (Lamentationes 3, 66)

  • et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in castigationibus irae. (Prophetia Ezechielis 5, 15)

  • Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”. (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem; (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina