Talált 167 Eredmények: gloriam Dei
Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 43)
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei (Actus Apostolorum 7, 55)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. (Epistula ad Romanos 1, 23)
his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; (Epistula ad Romanos 2, 7)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, (Epistula ad Romanos 4, 20)