Talált 141 Eredmények: habebat

  • Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum; (Liber I Maccabaeorum 16, 11)

  • At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)

  • Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem. (Liber II Maccabaeorum 13, 5)

  • Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus. (Liber II Maccabaeorum 14, 24)

  • Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent; (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum. (Liber II Maccabaeorum 15, 19)

  • In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius. (Liber Sapientiae 18, 24)

  • Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. (Liber Ieremiae 24, 2)

  • Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)

  • Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. (Liber Ieremiae 48, 13)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina