Talált 29 Eredmények: honore

  • Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)

  • “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)

  • gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)

  • In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)

  • Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)

  • Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)

  • Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. (Liber Ecclesiasticus 29, 9)

  • Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)

  • Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)

  • caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, (Epistula ad Romanos 12, 10)

  • Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, (Epistula ad Philippenses 2, 29)

  • Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina